"Speciosa quidem ista sunt," inquam, "oblitaque Rhetoricae ac Musicae melle dulcedinis; tum tantum, cum audiuntur, oblectant. Sed miseris malorum altior sensus est. Itaque cum haec auribus
fuerit admouebo. Verumtamen ne te existimari miserum u
ruentium malorum mole deleri, cum duos pariter consules liberos tuos domo prouehi sub frequentia patrum, sub plebis alacritate uidisti, cum eisdem in curia curules insidentibus tu regiae laudis orator ingenii gloriam facundiaeque meruisti, cum in circo duorum medius consulum circumfusae multitudinis expectationem triumphali largitione satiasti? Dedisti ut opinor uerba fortunae, dum te illa demulcet, dum te ut delicias suas fouet. Munus quod nulli umquam priuato commodauerat abstulisti. Visne igitur cum fortuna calculum ponere? Nunc te primum liuenti oculo praestrinxit. Si numerum modu
GOOGLE PLAY